- ACTA vel ACTE
- ACTA, vel ACTEAttica regio uti Gellius testatur l. 14. c. 6. Plin. l. 4. c. 7. Causam nominis explicat Strabol l. 9. in hunc sensum. Atticam apud Vereres, Acten, i. e. litus appellatam esse constat, et nomine derivatô, pro Actica, Atticam esse nuncuparam; quoniam maxima illius pars ad mare est extensa, et angusta, oblonga vero satis, et porrecta, montibus usque Sunium subicitur. Hermol. in Plin. loc. cit. Acten dictam scribit ab Actaeone, vel Actaeo rege, ut Favornio placet, et Lycophroni, qui Actaeos vocat Athenienses. Dicebatur et Atthis, ab Atthide, Cranai regis filia. Eustath. Inde Actoeus Atticus. Virg. Ecl. 2. v. 23.Canto, quoe soliuts, si quando armenta vocabat,Amphion Dircoeus in Actoeo Aracyntho.Ubi tamen Servius, Sane Aracynthus mons est Thebanus, unde Actoeo littorali debemus accipere, non Atheniensi. Ovid. Met l. 1. Fab. 8.Separat Aonios Actoeis Phoci ab arvis.i. e. Atheniensibus, seu Atticis. Inde etiam Actius, i. e. Atheniensis, Virg. Georg. 4. v. 463.Atque Getae, atque Hebrus atque Actias Orithya.Nec non Actiacus. Ovid. Ep. 21.Cur nunc Actiacas miscram me mittis in oras?Et Fast. 1.Frondibus Actiacis comptos redimita capillos.Denique Actius Virg. Aen. l. 3. v. 280.Actiaque Iliacis celebramus litora ludis.Et Hor. l. 1. Ep. 18.------ Actia pugnaTe duce per pueros hostili more resertur.Vide et Actium.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.